- SECUNDAE
- SECUNDAEin Fabula olim partes saepe memorantur Auctoribus. Donatus in Andriam In hac primae partes sunt senis Simonis, secundae Davi, tertiae Chremetis et deinceps reliquorum etc. De Mimis Horatius l. 1. Ep. 18. ad Lollium, v. 12.Sic iterat voces sic verba cadentia tollit,Ut puerum credas saevo dictata MagistroReddere, vel partes Mimum tractare secundas.Nempe in Comoediis primae dicebantur personae, quae plurima dicerent, agerentque et saepius reverterentur in scenam; secundae tertiaeque et dienceps, quae minus. In Mimis una potissima fuit persona, cui secundae coeteraeque subserviebant, eiusque actionem imitabantur, ut ille veram. Quas autem quisque partes agere solitus erat, inde appellabatur: ille primarum, πρωταγωνιςτὴς, ille secundarum, δευτεραγωνιςτὴς, et aliquando Latine simpliciter primarum, secundarum etc. Unde Q. Arrius M. Crassi secundarum, eleganter dicitur, apud Ciceronem in bruto c. 69. pro secundarum partium actor, h. e adiutor, imitator, adsecla, eriam parasitus. Hinc enim et secundas agere, ferre, facere, pro adsentari et obsecundare, quod, qui secundarum essent, mimorum actorem imitarentur, eademque dicerent atque agerent, quae ille praeivisset. Horatius l. 1. Sat. 9. v. 46.------ ------ haberesMagnum adiutorem posset qui ferre secundas.Quia vero in illius iustae Fabulae partibus primae, uti negotiô, ita honore praecellebant, secundae et deinceps minore pretiô censebantur: hinc factum, ut priores partes agere dicerent, pro plus pollere, efficere, secundas sortiri, proximô aut inferiore locô esse, vide Varronem de Re Rust. l. 1. c. c. 4. et plura hanc in rem supra, in voce Mimus, item Partes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.